Consensio mutua in re sacramentaria ministrorum Tigurinae ecclesiae, & D. Ioannis Calvini ministri Genevensis ecclesiae, iam nunc ab ipsis authoribus edita.
1. Totum ecclesiae regimen spirituale ad Christum nos ducit.
Cum Christus sit finis legis, et eius cognitio totam in se evangelii summam comprehendat, non dubium est, quin huc spectet totum spirituale ecclesiae regimen, ud ad Christus nos ducat: sicuti per eum solum ad Deum pervenitur, qui ultimus est beatae vitae finis. Itaque quisquis hinc vel minimum deflectet, nunquam de ullis Dei institutis rite vel apposite loquetur.
2. Sacramentorum cognitio vera, ex cognitione Christi.
Cum autem sacramenta sint Evangelii appendices, is demum et apte et utiliter de eorum natura, vi, officio et fructu disseret qui a Christo exordietur. Neque id modo, ut obiter Christi nomen attingat, sed ut vere teneat, quorsum nobis datus sit a patre, et quid nobis bonorum attulerit.
Sic ergo habendum est, Christum, cum aeternus esset Dei filius, eiusdem cum patre essentiae et gloriae, induisse carnem nostram, ut iure adoptionis, id quod natura proprium habebat, nobis communicaret, nempe, ut simus filii Dei. Quod fit, dum fide inserti in corpus Christi, idque spiritus sancti virtute, primum iusti censemur gratuita iustitiae imputatione, deinde regeneramur in novam vitam: quo reformati in imaginem patris coelestis, veteri homini renunciemus.
4. Christus sacerdos. Christus Rex.
Ita Christus in carne sua considerandus est nobis sacerdos, qui peccata nostra unico mortis suae sacrificio expiavit, qui omnes nostras iniquitates delevit sua obedientia, qui perfectam nobis iustitiam comparavit, qui nunc intercedit pro nobis, ut accessus nobis ad Deum pateat. Considerandus est tanquam victima expiatrix, qua placatus est Deus mundo. Considerandus est frater, qui nos ex miseris Adae filiis effecit beatos Dei filios. Considerandus est reparator, qui spiritus sui virtute reformat quicquid in nobis est vitiosum, ut mundo vivere desinamus et carni, ac deus ipse in nobis vivat. Considerandus est Rex, qui omni bonorum genere nos ditat, qui nos gubernat sua virtute, ac tuetur, qui spiritualibus nos armis instruit, ut adversus diabolum et mundum invicti stemus qui nos ab omni noxa liberat, qui oris sui sceptro nos moderatur ac regit. Atque ita considerandus, ut ad se Deum verum, et patrem nos evehat, donec impleatur illud, quod tandem futurum est, nempe, ut sit Deus omnia in omnibus.
5. Quomodo se Christus nobis communicet.
Porro, ut se nobis talem exhibeat Christus, ac eiusmodi effectus in nobis proferat, unum cum ipso nos effici, et in eius corpus coalescere oportet. Quia non aliter vitam in nos suam diffundit, nisi dum caput nostrum est, ex quo totum corpus compactum et connexum, per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensura cuiusque membri augmentum corporis facit.
6. Spiritualis communicatio. Sacramenta instituta.
Haec spiritualis est communicatio, quam habemus cum filio Dei, dum spiritu suo in nobis habitans facit credentes omnes omnium quae in se resident bonorum compotes. Cuius testificandae causa, tam Evangelii praedicatio instituta est, quam sacramentorum usus nobis commendatus, nempe, sacri Baptismi et sacrae Coenae.
Sunt quidem et hi sacramentorum fines, ut notae sint ac tesserae christianae professionis et societatis, sive fraternitatis: ut sint ad gratiarum actionem incitamenta, et exercitia fidei ac piae vitae, denique syngraphae ad id obligantes. Sed hic unus inter alios praecipuus, ut per ea nobis suam gratiam testetur Deus, repraesentet atque obsignet. Nam etsi nihil aliud significant, nisi quod verbo ipso annunciatur, hoc tamen magnum est, subiici oculis nostris quasi vivas imagines, quae sensus nostros melius afficiant, quasi in rem ducendo, dum nobis Christi mortem, omniaque eius beneficia in memoriam revocant, ut fides magis exerceatur, deinde quod ore Dei pronunciatum erat, quasi sigillis confirmari et sanciri.
8. Quod vere sacramenta figurant Dominus vere praestat. Gratiarum actio.
Quum autem vera sint, quae nobis Dominus dedit gratiae suae testimonia et sigilla, vere procul dubio praestat ipse intus, suo spiritu, quod oculis et aliis sensibus figurant sacramenta: hoc est, ut potiamur Christo, tanquam bonorum omnium fonte, tum ut beneficio mortis eius reconciliemur Deo, spiritu renovemur in vitae sanctitatem, iustitiam denique ac salutem consequamur: simulque pro beneficiis his olim in cruce exhibitis, et quae quotidie fide percipimus, iam agamus gratias.
9. Distincta signa et res signatae.
Quare, etsi distinguimus, ut par est, inter signa et res signatas, tamen non disiungimus a signis veritatem: quin omnes, qui fide amplectuntur oblatas illic promissiones, Christum spiritualiter, cum spiritualibus eius donis recipere, adeoque et qui dudum participes facti erant Christi, communionem illam continuare ac reparare fateamur.
10. Promissio maxime est in sacramentis spectanda.
Neque enim ad signa nuda, sed potius ad promissionem, quae illic annexa est, respicere convenit. Quatenus ergo in promissione illic oblata proficit nostra fides, eatenus ista vis et efficacia, quam dicimus, se exserit. Ita materia aquae, panis aut vini, Christum nequaquam nobis affert, nec spiritualium eius donorum compotes nos facit, sed promissio magis spectanda est: cuius partes sunt, nos recta fidei via ad Christum ducere: quae fides nos Christi participes facit.
11. In elementis non obstupescendum.
Hinc concidit eorum error, qui in elementis obstupescunt, et illis affigunt salutis suae fiduciam: quum sacramenta a Christo separata nihil sint quam inanes larvae: et in ipsis omnibus haec vox clare personet, non alibi quam in solo Christo haerendum , nec aliunde petendam esse salutis gratiam.
12. Sacramenta per se nihil efficiunt. Soli Deo omnis actio salutis tribuenda.
Praeterea, si quid boni nobis per sacramenta confertur, id non fit propria eorum virtute, etiamsi promissionem, qua insigniuntur, comprehendas. Deus enim solus est, qui spiritu suo agit: et quod sacramentorum ministerio utitur, in eo neque vim illis suam infundit, nec spiritus sui efficaciae quicquam derogat: sed pro ruditatis nostrae captu, ea tanquam adminicula sic adhibet, ut tota agendi facultas maneat apud ipsum solum.
13. Deus organo utitur, sed ita ut omnis virtus sit Dei.
Itaque, quemadmodum Paulus admonet, eum qui plantat aut rigat nihil esse, sed unum Deum qui dat incrementum: ita et de Sacramentis dicendum est, ea nihil esse, quia nihil profutura sint, nisi Deus in solidum omnia efficiat. Organa quidem sunt, quibus efficaciter, ubi visum est, agit Deus, sed ita, ut totum salutis nostrae opus, ipsi uni acceptum ferri debeat.
14. [Note: This article did not have a subtitle or heading in the source text consulted.]
Constituimus ergo unum esse Christum, qui vere intus baptizat, qui nos in coena facit sui participes, qui denique implet quod figurant sacramenta: et uti quidem his adminiculis, ut totus effectus penes eius spiritum resideat.
15. Quomodo sacramenta confirment.
Sic interdum Sacramenta vocantur sigilla, dicuntur fidem alere, confirmare, promovere, et tamen solus spiritus proprie est sigillum, et idem fidei inchoator est et perfector. Nam haec omnia Sacramentorum attributa inferiore loco subsidunt, ut ne minima quidem salutis nostrae portio ab unico authore ad creaturas vel elementa transferatur.
16. Non omnes sacramento participantes re quoque participant.
Praeterea sedulo docemus, Deum non promiscue vim suam exserere in omnibus qui sacramenta recipiunt: sed tantum in electis. Nam quemadmodum non alios in fidem illuminat, quam quos praeordinavit ad vitam: ita arcana spiritus sui virtute efficit, ut percipiant electi quod offerunt sacramenta.
17. Sacramenta non conferunt gratiam.
Hac doctrina evertitur illud sophistarum commentum, quod docet sacramenta novae legis conferre gratiam omnibus non ponentibus obicem peccati mortalis. Praeterquam enim quod in sacramentis nil nisi fide percipitur, tenendum quoque est, minime alligatam ipsis esse Dei gratiam, ut quisquis signum habet re etiam potiatur. Nam reprobis peraeque ut electis signa administrantur, veritas autem signorum ad hos solos pervenit.
18. Omnibus offeruntur Dei dona, fideles duntaxat percipiunt.
Certum quidem est, offerri communiter omnibus Christum cum suis donis, nec hominum infidelitate labefactari Dei veritatem, quin semper vim suam retineant sacramenta: sed non omnes Christi et donorum eius sunt capaces. Itaque ex Dei parte nihil mutatur, quantum vero ad homines spectat, quisque pro fidei suae mensura accipit.
19. Fideles ante et extra usum sacramentorum Christo quoque communicant.
Quemadmodum autem nihilo plus sacramentorum usus infidelibus confert, quam si abstinerent, imo illis tantum exitialis est: ita extra eorum usum fidelibus constat quae illic figuratur veritas. Sic Baptismo abluta sunt Pauli peccata, quae iam prius abluta erant. Sic idem baptismus Cornelio fuit lavacrum regenerationis, qui tamen iam spiritu sancto donatus erat. Sic in coena se nobis communicat Christus, qui tamen et prius se nobis impertierat, et perpetuo manet in nobis. Nam quum iubeantur singuli se ipsos probare, inde consequitur, fidem ab ipsis requiri, antequam ad sacramentum accedant. Atqui fides non est sine Christo, sed quatenus sacramentis confirmatur et augescit fides, confirmantur in nobis Dei dona, adeoque augescit quodammodo Christus in nobis, et nos in ipso.
20. Adeo non alligatur actioni sacramentorum gratia, ut fructus eorum percipiatur aliquando post actionem.
Utilitas porro quam ex sacramentis percipimus, ad tempus, quo ea nobis administrantur, minime restringi debet, perinde ac si visibile signum, dum in medium profertur, eodem secum momento Dei gratiam adveheret. Nam qui in prima infantia baptizati sunt, eos in pueritia, vel ineunte adolescentia, interdum etiam in senectute regenerat Deus. Ita Baptismi utilitas ad totum vitae decursum patet. Quia perpetuo viget quae illic continetur promissio. Et fieri interdum potest, ut sacrae Coenae usus, qui in actu ipso propter incogitantiam vel tarditatem nostram parum prodest, fructum deinde suum proferat.
21. Localis imaginatio tollenda.
Praesertim vero tollenda est quaelibet localis praesentiae imaginatio. Nam cum signa hic in mundo sint, oculis cernantur, palpentur manibus, Christus quatenus homo est, non alibi quam in coelo, nec aliter quam mente et fidei intelligentia quaerendus est. Quare perversa et impia superstitio est, ipsum sub elementis huius mundi includere.
22. Expositio verborum Coenae Domini, "Hoc est corpus meum".
Proinde qui in solennibus Coenae verbis, "Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus," praecise literalem, ut loquuntur, sensum urgent, eos tanquam praeposteros interpretes repudiamus. Nam extra controversiam ponimus, figurate accipienda esse: ut esse panis et vinum dicantur id quod significant. Neque vero novum hoc aut insolens videri debet, ut per metonymiam ad signum transferatur rei signatae nomen, cum passim in scripturis eiusmodi loquutiones occurrant: et nos, sic loquendo nihil afferimus, quod non apud vetustissimos quosque et probatissimos ecclesiae scriptores exstet.
23. De manducatione carnis Christi.
Quod autem carnis suae esu et sanguinis potione, quae hic figurantur, Christus animas nostras per fidem spiritus sui virtute pascit, id non perinde accipiendum, quasi aliqua fieret substantiae vel commixtio vel transfusio: sed quoniam ex carne semel in sacrificium oblata, et sanguine in expiationem effuso, vitam hauriamus.
24. Contra transsubstantiationem et alias ineptias.
Hoc modo non tantum refutatur Papistarum commentum de transsubstantiatione, sed crassa omnia figmenta atque futiles argutiae, quae vel coelesti eius gloriae detrahunt, vel veritati humanae eius naturae minus sunt consentanea. Neque enim minus absurdum iudicamus, Christum sub pane locare vel cum pane copulare, quam panem transsubstantiare in eius corpus.
25. Christi corpus in coelo ut in loco est.
Ac ne qua ambiguitas restet, quum in coelo quaerendum Christum esse dicimus, haec loquutio locorum distantiam nobis sonat et exprimit. Tamesti enim, philosophice loquendo, supra coelos locus non est, quia tamen corpus Christi, ut fert humani corporis natura et modus, finitum est, et coelo, ut loco, continetur, necesse est a nobis tanto locorum intervallo distare, quantum coelum abest a terra.
26. Christus non est adorandus in pane, vel in sacramento.
Quod si imaginatione nostra Christum pani et vino affigere fas non est, multo minus licet in pane eum adorare. Quanquam enim panis in symbolum et pignus eius quam habemus cum Christo communionis, nobis porrigitur, quia tamen signum est, non res ipsa, neque rem in se habet inclusam aut affixam, idolum ex eo faciunt, qui mentem suam in eum convertunt, Christum adoraturi.